POMPEJANA Domus

POMPEJANA Domus
POMPEJANA Domus
occurrit apud Iul. Capitolin. in Gordianis, c. 2. ubi de Gordiano seniore seu primo, Romae, ait, Pompeianam domum possidens, in provinciis tantum terrarum habens quantum nemo privatus. Item apud Plutarchum in Vita Pompeii, et Sueton. l. 3. c. 15. edit. Casaub. ut et libro de illustr. Grammaticis. Eadem et Rostrata dicta, ut in sequentib. docet Capitolin. haud dubie, propter fastigium vel ornamentum aliquod, rostri formâ Magni aedibus, concessu Senatus ac Populi Romani affixum, navalium eius victoriarum monumentum Philippi temporibus eam fiscum invasisse, idem refert Capitol. ibid. Vide quoque infra Rostrata.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”